- HEGESIPPUS
- I.HEGESIPPUSHistoricus, quem 5. actuum Ecclesiasticorum libros elucubrasse, auctores sunt Hieronymus, ac Honorius, et quintum eorum citat Euseb. Hist. Eccl. l. 2. c. 22. ac Graece κγ. ubi de Iacobi fratris Domini martyrio, verba sacit. Itemqueve Photius Biblioth. cod. 232. ubi vocatur ἀρχαῖός τε ἀνὴρ καὶ ἀποςτολικός. Ex illustribus vero fragmentis, quae apud Euseb. habemus, omnes vident, quanto cum damno libri eius interciderint. Edidit illa cum Notis, Halloixius. At Hegesippus ille vulgaris, quem B. Ambrosius Latine vertisse diu creditus fuit, scriptor est omnino ὑποβολιμαῖος, teste Voss. de Hist. Gr. l. 2. c. 14. de Lat. l. 3. Adde Ioh. Frid. Gronov. Observ. in Scriptores Eccl. Passim c. 1. praesertim. Hegesippus alius Historicus, reliquit volumen de pallene, auctor sane vet. quippe qui etiam Dionys. Halic. antiquus vocetur Il 1. p. 39. ubi eum cum Cephalone Gergithio coniungit, quos ἄνδρας αρχαίους, καὶ λόγου ἀξίους vocat. Palleniaca eius citat Steph. in Μψκύβερνα; Item Parthenius Eroticon c. 6. Qui etc. 16. advocat librum primum Hegesippi de rebus Milesiorum. Idem ne an alius fuerit, haud temere dixeris. Sed alius saltem ab eo est Hegesippus Tarentinus poeta Comicus, de quo Suid. Fuit et alius Hegesippus, Demosthenis aequalis, et eius in legatione collega: cuius esse creditur oratio de Haloneso, quae vocatur Philippica Demosthenis septima. Vide Etymologum in Η῾γήσιππος.II.HEGESIPPUSὀψοποιητικῆς πραγματείας σοφιςτὴς, cuius meminit Iul. Pollux l. 6. c. 10. Etiam Ο᾿φαρτυτικὰ Hegesippi memorat Athen. l. 12. c. 3. p. 516. quod idem opus. Voss. locis supra notatis, vide Morer. Dict. Hist.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.